- PARDI Maculae
- PARDI MaculaeIerem. c. 13. v. 23. Graecis ποικίλματα, item σφραγῖδες, Chaldaeo scuta operis Phrygionici dicuntur: eô sensu, quô scutula vocamus segmenta in vestibus et maculas in equis; unde scutulatae vestes, et scutulati equi, apud Plin. l. 8. c. 48. Iuvenalem Sat. 2. v, 95. et Palladium l. 4. c. 13. Et quidem de varia huius animalis pelle, multa Veteres inter quos Plin. l. 8. c. 17. Panthera (i. e. pardi femina) et tigris macularum varietate prope solae bestiarum spectantur: et Solin. c. 21. Pantherae quoque numerosae sunt in Hyrcania, minutis orbiculis superpictae, ita, ut oculatis ex fulvo circulis, vel caerula (in maribus) vel alba (in feminis) distinguatur tergi supellex. Unde παρδαλέη dicta non slum pardi pellis, sed et alia quaevis, modo varia. Ita Satyricam vestem textilem, vocat Pollux παρδαλῆν ὑφασμένην. In Orphei, vel Onomacriti verius, Argonauticis, Chiron dat Orpheo, ad Colchos profecturo, νεβρὴν παρδαλέην, i. e. hinnuli pellem variam. Aristophanes in Auibus, porphyriones describit παρδαλᾶς ενημμένους, pardaleis vestitos, i. e. pictis pennis. Qua ipsa de causa, quaecumque animalia varia sunt, cum pardo passim conseruntur. Imo ab his maculis, pardo apud Arabes nomen namir, i. e. varius, quemadmodum pantheram Latini variam dixêre. Plinius d. l. Nunc varias et pardos, qui mares sunt, appellant. Item, Primus autem Scaurus Aedilitate suâ varias CL. universas misit. Salmas. tamen variarum nomine pardos, mares scil. intelligit, quippe pulchriores et maculis magis variatos. Vide infra voce Varia. Eodem pertinent Arabica Pardi cognomina, alarkato, i. e. albus cum maculis nigris, et Pater varius, item Pater grandinatus seu maculis, tamquam grandine, aspersus. Nec desunt, quibus inusitatum πάρδος, apud Aristophanis Scholiastem, unde pardus, πάρδαλις et πόρδαλις, videtur alludere, ad Hebraicam vocem pardes pro horto; quia, ut hortus floribus, ita maculis variatur pardi pellis. Quae ipsa metaphora in Oppiano frequens est: qui l. 1. Cynegetic. Oryngibus equis, pardorum instar maculosis, tribuit——— ——— πολυανθέα κάλλη.floridam speciem.Et l. 3. tigridis speciem describit,——— ἄνθεσι μαρμαίροντα,Floribus micantem.Apud eundem l. 4. Bacchus Nutricibus suis in pantheras mutatis,——— ——— κατέγραψεν δ᾿ ἐπὶ νώτουΠ῾ινὸν ὀπωρινοῖσιpinxit in illarum dorsoPellem floribus Autumnalibus etc.Atque ob has maculas, cum Pardo, inter alia, tertia Monarchia, confertur Danielis c. 7. v. 6. i. e. Alexandri seu Graecorum. Eas enim referebant gentium, quibus Alexander imperabat, diversi mores. In his namque praeter Macedones, et Graecos et Thracas et Illyrios in Europa, et in Africa, Libyes, et Aegyptios et Troglodytas; Asiaticae fuêre gentes omnes usque ad Gangem, quem traiecisset quoque, si licuisset per milites tot victoriis fatigatos. Vide Sam. Bochart. Hieroz. part. prior. c. 7. l. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.